monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19 > 18 > sectio 1 > csg51.138 > csg75.521 > sectio 3 > 8 > 27 > sectio 9 > 40 > 12 > sectio 25 > sectio 17 > sectio 22 > 2 > bnf10439.196 r > 30 > 26 > sectio 6 > 44
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLIII. De Eunomio, et quomodo in Cyzico fuerit ordinatus, et inde rursus expulsus, haereseos auctor exstiterit. <<<     >>> XLV. Quomodo Iacobi episcopi orationibus Persarum rex non potuerit praevalere Romanis.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLIV. De Apollinare patre simul et filio, et eorum haeresi.

1 Per idem tempus in Laodicia Syriae duo erant viri uno nomine nuncupati, pater atque natus, uterque dicebatur Apollinaris. Pater presbyteri dignitate functus, filius autem habens lectoris officium. Graecorum ambo doctores eloquiorum. Pater grammaticus, filius erat rhetor. Pater namque, cum fuisset Alexandrinus genere, et prius docuisset in Beryto, postea Laodiciam, et veniens duxit uxorem, et filium habuit Apollinarem.
2 Tunc igitur ambo exercebantur cum Epiphanio sophista; et cum essent eius amici, valde fovebant eum. Hoc metuens Theodotus Laodicenus episcopus, ne frequenti confabulatione sophistae declinarent ad paganitatem, prohibuit ne ad eius scholas accederent. Qui parvipendentes episcopum, Epiphanii amicitias magis amplectebantur.
3 Postea Georgius Theodoti successor, cum eos prohibere non potuisset, ambos communione privavit. Tunc Apollinaris filius arbitratus esse iniuriam, et fretus eloquii tumore sophistici, novitatem et ipse introduxit haereseos, quae nunc fertur nomen inventoris gerens. Aiunt enim quidam excitatos eos adversus Georgium, non tantum propter praedictam causam, sed quia videbant eum varia dogmata proferentem; et nunc quidem profitentem similem Patri Filium, sicut erat Seleucia constitutum; nunc autem in Arianam declinare sententiam.
4 Quapropter velut opportunam sumentes occasionem, abscedunt. Cumque nullus eis intenderet, sub schemate religionis pestem haereseos introducunt. Et primum quidem dicebant animam a Deo Verbo in dispensatione incarnationis non assumptam. Deinde quasi poenitentia ducti, corrigentes semetipsos adiecerunt: Animam quidem assumptam, quae tamen non haberet mentem, sed Deum Verbum esse pro mente in homine assumptum.
5 Circa hoc itaque solum dicuntur esse corrupti, qui nunc illorum nomine vocitantur; nam Trinitatem consubstantialem esse profitentur. [SOCRATES, lib. II, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 46, p. 160.]
Cassiodorus HOME

bav823.206 bav824.152 bnf1603.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik